- DONATIONES Scenicae
- Donationes Scenicaeolim in auro fiebant, accipiebantqueve Histriones, praeter mercedem Lege definitam aut pacto convento, loco antiquarum coronarum scenicarum, quae viles admodum erant, coronas ex auro, item argento, uti quidem Casaub. monet ad Lamprid. in Alex. Seu. Scenicis numquam aurum, numquam argentum, vix pecuniam donavit. Sed auri nomine aureos intelligit hîc Salmas. ex Spart. in Marci vitâ, Temperavit etiam scenicas donationes, iubens ut quinos aureos Scenici acciperent: ita tamen, ut nullus Editor decem aureos egrederetur. Quâ Marci lege donationes Editorum circumscriptae sunt. Sed et iam olim Cato Utic. quum Favonii curatet ludos, hanc luxuriam exemplo suo corrigere est conatu: Dans iis, ut Plutarch. habet, δῶρα ἀντὶ τῶ πολυτελῶν, τοῖς μὲν ἕλλησι τἐυτλα καὶ ςθρίδακας καὶ ῥαφανίδας καὶ ἀπίους τοῖς δὲ Ρ῾ωμαίοις οἴνου κεράμια καὶκρέα ὕεια καὶ σῦκα καὶ σικίους. καὶ εύλων ἀγκαλίδας, ὧς τὴν ἐυτέλειαν οἱμὲν ἐγέλων, οἱ δὲ ᾐδοῦντο. Vide Desid. Herald. Animadvers. ad ista Arnob. l. 4. Exoletis atque irrisoribus Numinum dona instivuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas et vacatio cum coronis. Impp. vero solebant in Theatro Scenicis placentibus donare. Suet. de Galba, c. 12. Cano autem choraulae mire placenti, denarios quinque donasse, prolatos manu suâ peculiaribus loculis suis. in Claud. c. 54. proditurum se partae victoriae ludis, etiam hydraulam. et choraulam. et utricularium etc. At Alexand. l. cit. ne argenteos quidem vel denarios Histrionibus donabat, sed aereos (qui nomine pecuniae hîc intelligendi) idque raro. Ratio, ne in delectationes suas et suorum converteret, quod Provinciales dedissent: aurum autem et argentum inferebant. Vide Salmas. ad Lamprid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.